- TIMOR
- TIMORinter Inferorum idola, Virgilio, Martisque asleclas, Aen. l. 9. v. 719. ubi de Marre,Immisitquve fugam Teucris, atrumque Timorem.Etiam apud Romanos in veneratione, uti et Pallor, quem timore efficit. Utrumque, ne quid obessent, neve aliquid afferrent incommodi, persancte habitos, cane et ove placabant, Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 1. c. 13. Sed et apud Lacedaemonios Timoris aedes memoratur Plutarcho Cleomene, eaque iuxta Ephorotum triclinium: Ibid. Intellexerunt autem hôc nomine probri trepidationem atque infamiae metum, Rebus publicis utilislimum. Hôc enim qui correpti sunt cives pro patria pati quidvis timent minime, quia maxime timent male audire. Alia ratio cultus fuit, quod mirandos Timoris effectus sensêre in plurimis; etiamque fortissimos sub imperio eius esle: Seneca de Ira, l. 2. c. 3. Fortissimus plerumque vir, dum armatur, expalluit; et signô pugnae datô ferocissimo militi paululum genua tremuerunt; et magno Imperatori, antequam inter se acies arietarent, car exsiluit; et Oratori eloquentissimo, dum ad dicendum componitur, summa riguerunt. Unde de heroibus suis Statius, Theb. l. 6. v. 394.Nil fixum cordi pugnant exire, paventque.Quo facientia legas in Vita Arati, apud Plutarchum, et de Ludovico Tremollio, in Historia Francica praet. saecul. Contra vires infirmis non raro dare observârunt. Qua de reidem, l. 20. Theb. v. 493.Est ubi dat vires nimius Timor. ---nempe desperationi proximus, uti multis, Barthius docet ad Guil. Britonem, l. 5. v. 525. Vide quoque Iovian. Pontanum de Fortitudine, l. 1. c. 17. vel saltem alas, ut videre est apud eundem Barthium, ad Statium Theb. l. 5. v. 168. Porro proprias illum divinationes habere crediderunt, uti ait Lutatius ad Statium, Theb. l. eôd. v. 615. In quam sententiam Lucan. l. 9. v. 120.Tristis (ut in multo mens est praesaga timore)Aspexit comites patrios a littore Magnus.Imo Deorum suorum omnisque religionis parentem quid ni colerent?Primus in orbe Deos fecit Timor. ---quod hemistichion Petronii, saepius laudatus Poeta Thebaidi suae inseruit, l. 3. v. 661. ubi plurima hanc in rem egregia Barthius congessit. Certe et Servius ad Aen. l. 12. Deus, ait, Graece φόβος, id est, Timor, unde factum est Deus, Varro ad Ciceronem tertiô: Ita respondebant, cur dicant Deos, cum omnes antiquitus dixerint divos. Ursit nempe sententiam hancce Varro, ut fuit irrisor Philologicus veterum superstitionum, quarum consultior nemo unquam Romanus Graecusque homo fuit. Quod et Ioh. facit Devonius, l. 1.Quippe Deos genitore Metu mens caeca creavit.Ditem Umbris, Caelo Superos et Numina Ponto.Eâdem sapientiâ antiquum dicterium erat, Timorem augere bona mentis et gignere omnes artes, etc. An e sacris aliquid suffurata Dei Simia ad Gentiles detulit, pessimus rerum sacrarum interpres: Ibi enim Timori (non Deo sed Dei) initium Sapientiae, effectusque admirabiles, adscripti passim? An Timor Isaaci, ipsis per aliquam traditionis stricturam aliquô modô innotuit? Sic enim Deus ipse Genes. c. 31. v. 53. appellatur verbis Iacobi, Iuravit Iacob per Timorem patris sui Isaaci. Ubi Deus dicitur Timor Isaaci, quod Isaacus illum timeret, i. e. religiose coleret ac veneraretur. Et quidem pro iuramento epitheton Timoris Deo convenit optime aptissimeque, quum ex hoc maxime homines inducantur, ut iurent religiose, eo quod Deum periurii vindicem timeant. Unde et Virgil. de suis minoribus Diis respectu Iovis, l. 6. Aen. v. 324.Dii cuius iurare timent et fallere Numen etc.Vide Rivetum, Exercit. ad Genesin 135. Verum obiectum cum affectu confudêre Gentiles, translatô cultu ab Eo, qui timendus, ad animimotum, quô timere Deum convenit. Vide quoque supra, ubi de Metu nec non in voce Pavor.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.